라틴어 문장 검색

Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: " Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo.
점성가들이 임금에게 대답하였다. “임금님께서 요구하시는 대로 그것들을 밝힐 수 있는 이는 세상에 한 사람도 없습니다. 사실 아무리 위대하고 강력한 임금이라 할지라도, 이와 같은 일을 어떠한 요술사나 주술사나 점성가에게 물은 적이 없습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 2장10)
Et respondens Daniel coram rege ait: " Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi;
다니엘이 임금에게 대답하였다. “임금님께서 물으신 신비는 어떠한 현인도 주술사도 요술사도 점술사도 임금님께 밝혀 드릴 수 없는 것입니다. (불가타 성경, 다니엘서, 2장27)
Tunc ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium narravi in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi;
요술사, 주술사, 점성가, 점술사들이 오자, 내가 그들에게 꿈을 이야기해 주었지만, 그들은 나에게 그 뜻을 설명하지 못하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 4장4)
Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra.
“요술사들의 우두머리 벨트사차르야, 너는 거룩한 신들의 영을 지녔으며 어떠한 신비도 너에게는 어렵지 않음을 나는 안다. 내가 본 꿈은 이러하니 그 뜻을 말해 보아라. (불가타 성경, 다니엘서, 4장6)
"Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
‘하느님께서 말씀하신다. 마지막 날에 나는 모든 사람에게 내 영을 부어 주리라. 그리하여 너희 아들딸들은 예언을 하고 너희 젊은이들은 환시를 보며 너희 노인들은 꿈을 꾸리라. (불가타 성경, 사도행전, 2장17)
Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant.
저 꿈꾸는 자들도 마찬가지로, 몸을 더럽히고 주님의 주권을 무시하며 영광스러운 존재들을 모독합니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:8)
Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium contra montem Sion.
배고픈 자가 먹는 꿈을 꾸어도 깨어나면 계속 속이 비어 있듯이, 목마른 자가 마시는 꿈을 꾸어도 깨어나면 기진한 채 여전히 목이 타듯이, 시온 산을 치러 나온 모든 민족들의 무리도 그렇게 되리라. (불가타 성경, 이사야서, 29장8)
Unde nec prophetiam Balaam gentilis, neque Arioli sacra improbavit auctoritas, qua postmodum Magi primitiae gentium incitari creduntur, ut nova apparente stella novum statim regem quaererent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:5)
Neque vere, ut Montanus somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et quod aliis erudirent, ipsi ignorarunt quid dicerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:15)
Amicitia haec, ut video, non est popularis, nec qualem eam somniare consuevimus.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 1:2)
Illic lepus melancholico arreptus furore, non somno, sed timoris sopore perterritus, canum somniabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:166)
Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:172)
Sed tamen, cum a poetis deorum pluralitas somniatur, vel ipsi dii venereis ferulis manus subduxisse dicuntur, in his, falsitatis umbra lucescit, nec in hoc, poeta a suae proprietatis genere degener invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:9)
Nec solum praetaxata potus cupiditas, verum etiam, cibi plerosque canina inescat aviditas, quorum voluptates inordinatae, cogitationes inconcinnae, novos sibi cibi somniant apparatus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:1)
Cumque timenda timet, mens somniat ipsa timores, Saepe novos fingitque metus, damnique timore Damna luit, damnique malum formidine pensat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION